[125] EPISTOLA XXV.

IUSTUS LIPSIUS

LAMBERTO VANDER-BURCH.

Rev. & N. Dom. Primas tuas literas in hac urbe lubens vidi; utinam tempora ferrent, ut aliquando ipsum te! Sed quid speremus? Labuntur omnia praeter bonorum vota aut mentem: & tu de diuturno bello jam praesumpsisti. In quo tamen tecum non sentio, & haec ipsa finiendo illi erunt, quae videntur esse alendo. Luxus ille fortunae corrumpet imperitos ea uti. Ut crapula quosdam necat, sic affluens felicitas perdit, & praesertim in tali gubernatione, & tali caussa. Plura non dico. Mihi spem aut vota longioris vitae valetudo non tribuit: tamen fallor, aut videbo his oculis sensibusque meis mutationem. A Gallia vos & Europam reliquam pendere, non est prudentioribus ignotum; atqui res tibi satis bonae bonis. Amplius tibi dico, lento pede procedere soliti nostri reges, sed firmo. Ab annis sexaginta fundamenta jecerunt magnae fortunae: & Deus mirifice cottidie auget. Lusitaniae & Indiarum adjectio pondus & momentum habet supra quam aestimemus. Sed satis de publicis. Ego valetudine sum qua soleo, imbecilla, paullo tamen per aquas meliore. In studiis jam DE CRUCE libellos tres absolvimus, quos brevi habebis. Totum illud supplicium explicavimus, & una multa, quae ad Historiam sacram, & Dominicam mortem. Tuum quoque opus procedere gaudeo, & si miseris partem (uti scribis) libens videbo, & dijudicabo. Fratris filium quod mihi commendas, velim posse quae vultis. Sed, mihi crede, juventus hic fluxis moribus est, & ad lasciviam proclinatis, nisi quidem freno melioris discipline & custodiae stringantur. Ipsum ego bis, ter, vidi, & honestum repperi in gestu & sermone; spero & reliqua talia esse, atque ut sint adnitar quantum in me erit. Patrem ejus ego saluto amanter & CANTERUM nostrum. Est apud vos ADAMUS LEEMPUTIUS vir probis & antiquis moribus, qui comes itineris mei fuit. Amo virum, & velim mea quoque caussa ames. Lovanii. IX. Kal. Octob. MDXCII.